Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 164

Precedente Successiva

partem super illum pedem, qui funi innititur, ne moles corporis
decidat in alteram cuius elevant pedem: utque commodius fulciantur,
librant se longa ac gravi hasta, quam oportune utrinque elevant,
deprimuntque utraque manu; et mirificas ostentationes ita efficiunt.
Daedalus autem volavit appositis alis imitantibus avium alas. Ita et
quidam Calaber paucis ante annis: Sed dum sistere volatum cupit,
crus sibi confregit. Archimedes rapiebat naves de mari ad moenia
Syracusana uncinis artificiosis. Haec omnia reducuntur ad artificia
sapientiae, aut astutiae; vulgusque putat esse miracula: aut miracula
his similia ludis aestimat, qui parum supra vulgus sapit. Praetermitto
mille alias factiones inutiles. At si interroges quonam pacto ipse
vera a falsis miraculis dignoscam? Respondeo miracula quaevis inutilia
hominibus, falsa esse, sicut quae circulatores edunt. Utilia vero
esse naturalia artificia, nota sapientibus. At supernaturalia semper
utilia esse, non tamen inimicis Dei, sicut Pharaoni. Hanc regulam
D. Petrus profert apud S.Clemen. Idcirco miracula Christi hoc
sigillum habent, curare daemoniacos, aridos, leprosos, suscitare mortuos,
capere pisces et similia. Ficulneam duntaxat exsiccari fecit quod
inutile apparet; nihilominus ad significandum fuit, quod qui in ipso
fructum non faceret dignum Deo, consimiliter arefaciendus fuisset.
Aliam differentiam assignat S. Iustinus , quod divina solo verbo exercetur:
Naturalis et daemoniaca preparatur rebus activis passivisque,
et temporibus. Sed de his alibi: Namque ad Magiam hinc naturalem
properamus:

Caput V.
De Magia Diaboli silendum esse, et aemulam esse
divinae, et naturae viribus occultis
inniti.

~ Magiam Diabolicam non esse docendam sentimus. Est
enim palam aemulatrix divinae et cultum illius imitatur,
sed revera in naturali suas operationes fundant daemones.
At saepe iubent constellationes observare, et caeremonias
quae ad rem non conferunt, sed ut sibi cultum
arrogent, aut quia eo tempore novit rem perfici iuvante coelo, quod
ipse per se non potest; aut quia divinissimas Dei creaturas operibus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche